rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et
omnibus magistratibus Mediae et Persis
et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et
praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti
septem provinciis.
et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur,
tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et
expergefactu
tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant
corpus regis, dixerunt alter altero:
dicamus unusquisque nostrum sermonem, qui praecellat; et
cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi
Darius rex dona magna et epinicia magna,
purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire
et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa
collum,
et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et
cognatus Darii vocabitur.
tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt
subtus cervical Darii regis.
et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et
quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis,
quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut
scriptum est.
unus scripsit: fortius est vinum.
alius scripsit: fortior est rex.
tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super
omnia autem vincit veritas.
et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt
illi et legit.
et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et
purpuratos et praetores et praefectos.
et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis.
et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba
sua, et vocati sunt et introierunt.
et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et
coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini,
et dixit: viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui
bibunt illud seducit mentem.
itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac
liberi, pauperis et divitis.
et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem,
et non meminit omnem tristitiam et debitum.
et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec
magistratum, et omnia per talenta facit loqui.
et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem,
sed post non multum sumunt gladios.
et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quae
gesserunt.
o viri, non praecellit vinum quod sic cogit facere? et
tacuit hoc dicto.